

Liber Primus Samuelis*
Caput 15: Versus 33
Et in frusta.Cum legunt quidam in Scripturis, quod sancti nulli hostium parcant, dicunt eos crudeles, nec intelligunt in his verbis obumbrata mysteria: ut pugnantes, scilicet, adversus vitia nullum penitus relinquamus. Si enim pepercerimus reputabitur nobis in culpam, sicut Sauli, qui regem Amalec vivum reservavit. Sancti vero, sicut Samuel, nullum peccatum dimittunt impunitum.